

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 23: Versus 35
Ut veniat super vos.Non hos tantum praesentes dicit, sed omnem generationem malorum praecedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli.Abel justi.Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem.Usque ad sanguinem.Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadae, et in Evangelio quo utuntur Nazaraei, pro filio Barachiae legitur filius Joiadae. Sed ut justitia Joiadae sacerdotis praedicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.